MOSCOVIA et MOSCHOVIA

MOSCOVIA et MOSCHOVIA
MOSCOVIA, et MOSCHOVIA
seu Russia alba Gallis, la Moscovie, seu etiam la Russieblanche, regio est ex praecipuis Europae versus Septentrionem, et amplissima, ubi alias maxima pars Sarmatiae Europaeae, cum aliqua parte Asiaticae. Nunc etiam Russia magna dicitur, la grande Russie. Terminatur a Septentrione mari Concretô, ab ortu dividitur a Tartaria magna Persidâ, Obiô et Iaiciô fluviis, a Meridie Tanai minore, vulgo Donetz, Desnâ, et Psolâ, quibus separatur a Tartaria minori, et ab Occasu Boristhene et Narvâ fluviis, quibus dividitur a Poloniae regno. Eius longitudo summa inter promuntorium Litarmin et Psolae confluentem ad oppid. Czircassium, implet milliaria Germanica 380. latitudo vero inter Corelenborg oppid. in confinio Finlandiae, et Obium fluv. iuxta oppid. Lepin, est 300. milliarium teste Cluverio. Dividitur in quatuor praecipuas partes, nempe in Moscoviam Occidentalem seu praecipuam, Moscoviam Orientalem, Tartariam Moscoviticam, et Lapponiam Moscoviticam: sub quibus sunt 40. provinciae circiter, quae plerumque a
praecipuis urbibus denominantur: et iis nucn addi possunt Smolenscensis, et Severiensis Ducatus, qui antea erant iuris Polonici. Totius regionis primaria urbs est Moscua seu Moscha. Notandum autem est, partes Boreales et Orientales Moscoviae non esse satis cultas et incolis frequentes pro provinciarum amplitudine. Moscovia nomen habet ab urbe Moscua, non a Moscis populis ultra mare Euxinum, Colchis finitimis; in iisque regionibus Russi rerum potiti sunt, a Roxolanis, forte deflexô paululum nomine oriundi; atque eorum Principes ad Varagos origiginem referunt gentem transmarinam, ut ipsorum Annales testantur, qui Imperii sedem primo Novogardiae, deinde Kioviae, ac postremo Volodimiriae habuerunt, antequam Moscoviam, seu Moscuam transferretur. Populi Mosci, qui omnes se Principis, cuius imperium mere despoticum est, servos fatentur. Raro illis est quies; nam aut bellum Lithuanis, aut Livoniensibus, aut Tartaris inferunt, aut si nullum bellum gerunt, praesidia collocant circa Tanaim, et Occam fluv. ad reprimendas Tartarorum depraedationes. Tunicas oblongas, sine plicis, manicis strictioribus, Hungarorum fere more gestant. Ocreas fere rubras, easque breviores, ut quae genua non attingant, soleasque ferreis claviculis munitas habent. Ventrem nequaquam sed femora cingunt atque adeo pubetenus, quo magis promineat venter, cingulum dimittunt. Iustitiam strenue exercent in praedones: Adulteros in frusta secant: Furta et homicidia raro capitali poenâ puniuntur: ebrietati mirum in modum dediti. Monetam argenteam habent non rotundâ, sed oblongâ et ovali quodammodo formâ. Pellibus nobilibus, ac pretiosissimis, quae illinc per totam Europam exportantur, regio abundat; et ubique fere sylvosa est. Illorum amicitiam exteri Principes aliquoties quaesiêre, sed non cô, quem sperabant, successu: Aerâ utuntur non Nativitatis Christi, sed Mundi. Crucem osculandô iuramentum confirmant: Salis et panis oblatione peculiariter submissionem suam Principi testantur: quô modô inter alia Plescovienses crudelitatem Iohannis Basilidis mitigâsse legimus. Ceterum de Moscovia nemo melius scripsit, quam Adam Olearius Germanus, librô cui titulus est Gallice: Relation du Voyage d'Adam Olearius en Moscovie, Tartarie et Perse. Cui adde Sigismund. Baronem Herberstenium in Histor. Moscov. aliosque Auctores laudatos Becmanno Histor. Orbis Terrar. c. 7. Vide quoque in voce Czar. Addo, quod sic Russia Alba dici coepit, a
quo, circa A. C. 1325. Georgius sedem Imperii, ex urbe Uladimiria, in urbem Moscoviam transtulit: quamvis nihilominus Uladimiria, ad hunc usque diem, primum in Magni Ducis titulo locum obtineat, secundum demum Moscoviâ tenente. Condiderunt autem Russiae Imperium Waregi, circa A. C. 753. in quo duo inprimis Ducatus eminebant, Kovia Russiae nigrae et Uladimiria, Albae, caput. Sed circa A. C. 1224. Tartari ex Scythia erumpentes, occupatâ Russriâ, Duces eius in miseram redegêre servitutem: quae per tria fere saecula duravit. Interea Russia Nigra Poloniae accessit A. C. 1300. et Moscovia Albae, ut dictum, caput facta est. Circa annum vero 1500. Iohannes Basilides I. reliquis Russiae Ducibus in ordinem coactis et Tartaris feliciter pulsis, Magnum se Ducem primus appellavit. Eius successor Basilius, a Tartarorum Precopensium Imperatore victus et tributarius factus est A. C. 1515. sed postea, Betsorâ, Papinâ, Samoiediâ. Ugroiâ, Obdorâ et Condorâ, provinciis, Oceano glaciali vicinis, potitus, Moscoviticum Imperium, ad Obium fluv. ac Novam usque Zemblam extendit. Accessit subeodem Ducatus Smolenscius et Plescoviensis. Quam ob causam Tzarum seu Imperatorem se vocari voluit: quô titulô hodieque Principes Russiae utuntur, quoties ad Imperatorem, Pontificem, Turcam, Daniae Sueciaeque Reges, Legatos mittunt; in Legationibus ad Polonos Magni Ducis elogiô contenti. Sub eius filio Iohanne Basilide II. duo Regna Tartarica, Casanum et Astracanum, accessêre sicque fines Imperii ad Mare usque Caspium et Persiae fines prolati sunt. Hunc Theodorus seu Fedor Ivanowitz excepit, A. C. 1584. ingeniô socors, interim vallô ingentis longitudinis, inter Tartariam Precopensem et Russiam exstructô, nomen meritus. Quô exstructô (fecerat autem is in Imperio socium Borisium Federovitium) per integrum decennium Russia inauditis iactata fuit tempestatibus ac theatrum horrendarum miseriarum fuit, cuius tragoediae quam luctuosa series, tam levia initia et foedi exitus fuêre. Cum enim Theodorus negligentius Russiam administraret, atque insuper prole careret legitimâ, Iesuitae, qui in Collegio quodam suo iuvenem origine Russum, cui nomen Gregorius Strepius sive Grisca Utrepaia, haberent, hunc a prima iuventure ad futuram scenam instruxerunt, ac imperandi praeceptis tantô successu imbuerunt, ut totam Russiam deceperit. Quamprimum ergo Theodori mors innotuit, quae contigit A. C. 1605. Borisiô adhuc vivô, ex schola progressus Gregorius Demetrii Iohannis Basilidis II. alterius filii, a Patre occisi, nomen ac personam adsumere, seselegitimum heredem iactare, invasorem Borisium causari, et apud vulgus plus fidei reperire, quam ipsi fraudis Architecti credidissent. Quô pactô Imperium arripuit, sed paulo post, detectâ fraude, occisus. Sic Basilium Ibanowitz Zuci M. Ducem elegêre Russi A. C. 1606. sed mox tres alii Pseudo Demetrii successive emerserunt, Russiamque lacerare perrexerunt, donec Michael Federovitius gubernaculo admotus est; qui Moscoviae Imperium hactenus miserrime adflictum, prudentiâ, moderatione animi, ac perpetuâ cum vicinis pace, ita recreavit, ut numquam felicius, quam subipso, fuerit, vide supra in voce Michael, et plura hanc in rem apud Georg. Hornium Orb.
Imp. p. 252. et seqq. ut et infra, ubi de Russia. De pileo Sacerdotum, apud Moscos, ita Sigism. Baro Comment. de rebus Moscoviticis; Sacerdotes, inquit, vestitum prope Laicorum habent, extra biretum parvum et rotundum, quô rasuram tegunt, pileum amplum contra calorem et imbres superimponentes; aut pileô oblongô
ex rastorum pilis, colore griseô utuntur. Qualibus pileis oblongis Clerici in regionibus Septentrionalibus frequenter utuntur, Anselm. Solerius de Pileo sect. 14.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”